[1]Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis.
[2]Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terræ.
[3]Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum.
[4]Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur;
[5]quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
[6]Horrende et cito aparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet.
[7]Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur.
[8]Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.
[9]Fortioribus autem fortior instat cruciatio.
[10]Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis.
[11]Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
[12]Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam.
[13]Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam.
[14]Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.
[15]Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet.
[16]Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.
[17]Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis.
[18]Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.
[19]Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est;
[20]incorruptio autem facit esse proximum Deo.
[21]Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.
[22]Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis:
[23]diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.
[24]Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo: et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem.
[25]Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.
[26]Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est.
[27]Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.
|