«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Peshitta OT
PesOT
[1]Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. [No book]
[2]Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. [No book]
[3]Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei; sed et omnium Dominus dilexit illam. [No book]
[4]Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius. [No book]
[5]Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia? [No book]
[6]Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex? [No book]
[7]Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. [No book]
[8]Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum. [No book]
[9]Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum; sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. [No book]
[10]Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis; [No book]
[11]et acutus inveniar in judicio; et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me: [No book]
[12]tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. [No book]
[13]Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam. [No book]
[14]Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ. [No book]
[15]Timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis. [No book]
[16]Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium. [No book]
[17]Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ, [No book]
[18]et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quærens, ut mihi illam assumerem. [No book]
[19]Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. [No book]
[20]Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. [No book]
[21]Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis: [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top