«
Westcott/Hort Greek NT (1881)
W/H GNT
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.
[No book] [2]Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.
[No book] [3]Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus:
[No book] [4]et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.
[No book] [5]Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.
[No book] [6]O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus.
[No book] [7]O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis:
[No book] [8]quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei:
[No book] [9]quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
[No book] [10]Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.
[No book] [11]Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
[No book] [12]Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.
[No book] [13]Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.
Author: Brooke Foss Westcott (1825–1901), Fenton John Anthony Hort (1828–1892)
Source: www.unboundbible.org

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top