[1]Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. [2]Mortui sunt autem Nadab, et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. [3]Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. [4]Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. [5]Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar. [6]Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar. [7]Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei, [8]tertia Harim, quarta Seorim, [9]quinta Melchia, sexta Maiman, [10]septima Accos, octava Abia, [11]nona Jesua, decima Sechenia, [12]undecima Eliasib, duodecima Jacim, [13]tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab, [14]decimaquinta Belga, decimasexta Emmer, [15]decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses, [16]decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel, [17]vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul, [18]vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau. [19] vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum: sicut præceperat Dominus Deus Israël. [20]Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia. [21]De filiis quoque Rohobiæ princeps Jesias. [22]Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath: [23]filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus. [24]Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir. [25]Frater Micha, Jesia: filiusque Jesiæ, Zacharias. [26]Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno. [27]Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri. [28]Porro Moholi filius: Eleazar, qui non habebat liberos. [29]Filius vero Cis, Jerameel. [30]Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth: isti filii Levi secundum domos familiarum suarum. [31]Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores, quam minores: omnes sors æqualiter dividebat.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top