[1]Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari. [2]Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel. [3]Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar. [4]Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue. [5]Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi. [6]Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth. [7]Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob. [8]Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas, [9]Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan, [10]Johanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam ædificavit Salomon in Jerusalem. [11]Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob, [12]Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum, [13]Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam, [14]Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec. [15]Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam, et Jerusalem per manus Nabuchodonosor. [16]Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari. [17]Et hæc nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei. [18]Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel. [19]Filii Merari: Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum. [20]Gersom: Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus, [21]Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus. [22]Filii Caath: Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus, [23]Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus, [24]Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus. [25]Filii Elcana, Amasai et Achimoth [26]et Elcana: filii Elcana: Sophai filius ejus, Nahath filius ejus, [27]Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus. [28]Filii Samuel: primogenitus Vasseni, et Abia. [29]Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus, [30]Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus. [31]Isti sunt, quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca: [32]et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. [33]Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel, [34]filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu, [35]filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai, [36]filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ, [37]filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, [38]filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël. [39]Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa, [40]filii Michaël, filii Basaiæ, filii Melchiæ, [41]filii Athanai, filii Zara, filii Adaia, [42]filii Ethan, filii Zamma, filii Semei, [43]filii Jeth, filii Gersom, filii Levi. [44]Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch, [45]filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ, [46]filii Amasai, filii Boni, filii Somer, [47]filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi. [48]Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini. [49]Aaron vero, et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israël juxta omnia, quæ præceperat Moyses servus Dei. [50]Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus, [51]Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus, [52]Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus, [53]Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus. [54]Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant. [55]Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum: [56]agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone. [57]Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus, [58]Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis, [59]Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum. [60]De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates, tredecim, per cognationes suas. [61]Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem. [62]Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim. [63]Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim. [64]Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum: [65]dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis, [66]et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim. [67]Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis, [68]Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter, [69]necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum. [70]Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant. [71]Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis. [72]De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis, [73]Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis. [74]De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter, [75]Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis. [76]Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus. [77]Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus: [78]trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis, [79]Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis. [80]Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis, [81]sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top