[1]Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. [2]Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. [3]Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. [4]Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, [5]non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, [6]non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: [7]omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. [8]Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. [9]Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. [10]Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. [11]Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. [12]Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. [13]Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top