[1]Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, [2]per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. [3]Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: [4]et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas: [5]et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim: [6]deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: [7]deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus: [8]novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. [9]Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. [10]Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: [11]sive enim ego, sive illi: sic prædicamus, et sic credidistis. [12]Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? [13]Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit. [14]Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra: [15]invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. [16]Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. [17]Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. [18]Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. [19]Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. [20]Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium, [21]quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. [22]Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. [23]Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. [24]Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. [25]Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. [26]Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat: [27]Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia. [28]Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. [29]Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis? [30]ut quid et nos periclitamur omni hora? [31]Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. [32]Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. [33]Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. [34]Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. [35]Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient? [36]Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur: [37]et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. [38]Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus. [39]Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. [40]Et corpora cælestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium. [41]Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate: [42]sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. [43]Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: [44]seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: [45]Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. [46]Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale. [47]Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. [48]Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes. [49]Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis. [50]Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. [51]Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. [52]In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. [53]Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. [54]Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. [55]Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? [56]Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. [57]Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. [58]Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top