[1]Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant: [2]considerantes in timore castam conversationem vestram. [3]Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: [4]sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. [5]Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris. [6]Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem. [7]Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ. [8]In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: [9]non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. [10]Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. [11]Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam: [12]quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala. [13]Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis? [14]Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. [15]Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe. [16]Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. [17]Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. [18]Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. [19]In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit: [20]qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam. [21]Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. [22]Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur: profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top