[1]Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc. [2]Fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat. [3]Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. [4]Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella, et turres. [5]Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio. [6]Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. [7]Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus, et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda. [8]Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. [9]Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: et regnavit Achaz filius ejus pro eo.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top