[1]Incipimus iterum nosmetipsos commendare? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatiis epistolis ad vos, aut ex vobis? [2]Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus: [3]manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. [4]Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum: [5]non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: [6]qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. [7]Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur: [8]quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? [9]Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. [10]Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. [11]Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est. [12]Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: [13]et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, [14]sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), [15]sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. [16]Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. [17]Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. [18]Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top