[1]Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ: [2]quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: [3]quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, [4]cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. [5]Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, [6]ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. [7]Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. [8]Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans. [9]Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. [10]Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore: [11]nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. [12]Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. [13]Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate. [14]In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est: [15]Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit. [16]Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, [17]quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. [18]Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias: [19]non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram: [20]devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. [21]Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. [22]Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, [23]sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi. [24]Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top