|
[1]Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis, et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his quæ acciderant,
[2]congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Judæos, existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum,
[3]templum vero in pecuniæ quæstum, sicut cetera delubra gentium, habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium:
[4]nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat.
[5]Ingressus autem Judæam, et appropians Bethsuræ, quæ erat in angusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud præsidium expugnabat.
[6]Ut autem Machabæus, et qui cum eo erant, cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël.
[7]Et ipse primus Machabæus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis.
[8]Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans.
[9]Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare.
[10]Ibant igitur prompti, de cælo habentes adjutorem et miserantem super eos Dominum.
[11]Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos:
[12]universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
[13]Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans, factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos:
[14]promisitque se consensurum omnibus quæ justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri.
[15]Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens: et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Judæis, ea rex concessit.
[16]Nam erant scriptæ Judæis epistolæ a Lysia quidem hunc modum continentes: Lysias populo Judæorum salutem.
[17]Joannes et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea, quæ per illos significabantur, implerem.
[18]Quæcumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quæ res permittebat, concessit.
[19]Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset tentabo.
[20]De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
[21]Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta.
[22]Regis autem epistola ista continebat: Rex Antiochus Lysiæ fratri salutem.
[23]Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam,
[24]audivimus Judæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua.
[25]Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem.
[26]Bene igitur feceris, si miseris ad eos, et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant.
[27]Ad Judæos vero regis epistola talis erat: Rex Antiochus senatui Judæorum, et ceteris Judæis salutem.
[28]Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus.
[29]Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos.
[30]His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis,
[31]ut Judæi utantur cibis, et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quæ per ignorantiam gesta sunt.
[32]Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.
[33]Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die.
[34]Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judæorum salutem.
[35]De his, quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus.
[36]De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus.
[37]Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis.
[38]Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.
|