[1]Invenitur autem in descriptionibus Jeremiæ prophetæ, quod jussit eos ignem accipere qui transmigrabant: ut significatum est, et ut mandavit transmigratis. [2]Et dedit illis legem, ne obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum. [3]Et alia hujusmodi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo. [4]Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hæreditatem. [5]Et veniens ibi Jeremias invenit locum speluncæ: et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit. [6]Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum: et non potuerunt invenire. [7]Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos, dixit: Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat: [8]et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hæc. [9]Magnifice etenim sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi. [10]Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo, et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo, et consumpsit holocaustum. [11]Et dixit Moyses, eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est. [12]Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem. [13]Inferebantur autem in descriptionibus, et commentariis Nehemiæ hæc eadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros, et prophetarum, et David, et epistolas regum, et de donariis. [14]Similiter autem et Judas ea, quæ deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. [15]Si ergo desideratis hæc, mittite qui perferant vobis. [16]Acturi itaque purificationem scripsimus vobis: bene ergo facietis, si egeritis hos dies. [17]Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hæreditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem, [18]sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub cælo in locum sanctum. [19]Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit. [20]De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de aræ dedicatione: [21]sed et de præliis, quæ pertinent ad Antiochum Nobilem, et filium ejus Eupatorem: [22]et de illuminationibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judæis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent, [23]et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges, quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis. [24]Itemque ab Jasone Cyrenæo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare. [25]Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, [26]curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio: studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare: omnibus autem legentibus utilitas conferatur. [27]Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. [28]Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus. [29]Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes. [30]Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est: ei vero, qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum, exquirenda sunt: ita æstimandum est et in nobis. [31]Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori: [32]brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est. [33]Hinc ergo narrationem incipiemus: de præfatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top