[1]Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
[2]Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.
[3]Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie:
[4]qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
[5]sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu, a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.
[6]Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa:
[7]et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris?
[8]Ego autem respondi: Quis es, Domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.
[9]Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.
[10]Et dixi: Quid faciam, Domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere.
[11]Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
[12]Ananias autem quidam, vir secundum legem testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis,
[13]veniens ad me, et astans dixit mihi: Saule frater respice. Et ego eadem hora respexi in eum.
[14]At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus:
[15]quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti.
[16]Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.
[17]Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,
[18]et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me.
[19]Et ego dixi: Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædans per synagogas eos qui credebant in te:
[20]et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.
[21]Et dixit ad me: Vade quoniam ego in nationes longe mittam te.
[22]Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere.
[23]Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem,
[24]jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
[25]Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum, et indemnatum licet vobis flagellare?
[26]Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est.
[27]Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam.
[28]Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum.
[29]Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.
[30]Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium, et producens Paulum, statuit inter illos.
|