[1]Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem. [2]Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ. [3]Et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus. [4]Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit: deceperant enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum. [5]Et mittam ignem in Juda, et devorabit ædes Jerusalem. [6]Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israël, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis. [7]Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum. [8]Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. [9]Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. [10]Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhæi. [11]Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris nazaræos. Numquid non ita est, filii Israël? dicit Dominus. [12]Et propinabitis nazaræis vinum, et prophetis mandabitis, dicentes: Ne prophetetis. [13]Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno. [14]Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam: [15]et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam: [16]et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top