[1]Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat. [2]Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. [3]Quia hæc dicit Dominus Deus: Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël. [4]Quia hæc dicit Dominus domui Israël: Quærite me, et vivetis. [5]Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis. [6]Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel: [7]qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis): [8]facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ; Dominus nomen est ejus: [9]qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert. [10]Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. [11]Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum. [12]Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta. [13]Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. [14]Quærite bonum, et non malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. [15]Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph. [16]Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. [17]Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. [18] desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux. [19]Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. [20]Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux; et caligo, et non splendor in ea? [21]Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum. [22]Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam; et vota pinguium vestrorum non respiciam. [23]Aufer a me tumultum carminum tuorum; et cantica lyræ tuæ non audiam. [24]Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis. [25]Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël? [26]et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis. [27]Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus: Deus exercituum nomen ejus.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top