[1]Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. [2]Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos, [3]ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis. [4]Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce: [5]et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, [6]et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo, [7]et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo. [8]Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide. [9]Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem: Attende, et audi, Israël: hodie factus es populus Domini Dei tui: [10]audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi. [11]Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens: [12]Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin. [13]Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. [14]Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce: [15]Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen. [16]Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen. [17]Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen. [18]Maledictus qui errare facit cæcum in itinere: et dicet omnis populus: Amen. [19]Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ: et dicet omnis populus: Amen. [20]Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen. [21]Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen. [22]Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis populus: Amen. [23]Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen. [24]Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen. [25]Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen. [26]Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top