|
[1]Audite, cæli, quæ loquor: audiat terra verba oris mei.
[2]Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina.
[3]Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro.
[4]Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
[5]Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa.
[6]Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?
[7]Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas: interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: majores tuos, et dicent tibi.
[8]Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël.
[9]Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus.
[10]Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui.
[11]Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.
[12]Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus:
[13]constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum: ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo;
[14]butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan: et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum.
[15]Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.
[16]Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
[17]Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum:
[18]Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.
[19]Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.
[20]Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii.
[21]Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
[22]Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.
[23]Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.
[24]Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
[25]Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.
[26]Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
[27]Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia.
[28]Gens absque consilio est, et sine prudentia.
[29]Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.
[30]Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos?
[31]Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices.
[32]De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ: uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi.
[33]Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
[34]Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis?
[35]Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.
[36]Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.
[37]Et dicet: Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam?
[38]de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum: surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.
[39]Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.
[40]Levabo ad cælum manum meam, et dicam: Vivo ego in æternum.
[41]Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.
[42]Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes; de cruore occisorum, de captivitate, nudati inimicorum capitis.
[43]Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.
[44]Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.
[45]Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël,
[46]et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus:
[47]quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent: quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam.
[48]Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens:
[49]Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho: et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte.
[50]Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis:
[51]quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin: et non sanctificastis me inter filios Israël.
[52]E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël.
|