[1]Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam. [2]Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. [3]Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. [4]Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob. [5]Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël. [6]Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero. [7]Hæc est Judæ benedicio: Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum: manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit. [8]Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis. [9]Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. [10]Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum. [11]Benedic, Domine, fortitudini ejus: et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus: et qui oderunt eum, non consurgant. [12]Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. [13]Joseph quoque ait: De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente. [14]De pomis fructuum solis ac lunæ, [15]de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum: [16]et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos. [17]Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse. [18]Et Zabulon ait: Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis. [19]Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum. [20]Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem. [21]Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël. [22]Dan quoque ait: Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan. [23]Et Nephthali dixit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit. [24]Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum: [25]ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua. [26]Non est deus alius ut Deus rectissimi , ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes, [27]habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. [28]Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore. [29]Beatus es tu, Israël: quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top