[1]Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia. [2]Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius. [3]Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat. [4]Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima. [5]Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis: [6]positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. [7]Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos. [8]Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber. [9]Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis. [10]Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. [11]Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. [12]Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum; [13]initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus. [14]Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare? [15]Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. [16] tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. [17]Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam. [18]In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. [19]In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes; et pecuniæ obediunt omnia. [20]In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top