[1]Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
[2]et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
[3]Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:
[4]aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio.
[5]Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.
[6]Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.
[7]Nolite ergo effici participes eorum.
[8]Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
[9]fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:
[10]probantes quid sit beneplacitum Deo:
[11]et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
[12]Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
[13]Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.
[14]Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
[15]Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,
[16]sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
[17]Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
[18]Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
[19]loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
[20]gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
[21]subjecti invicem in timore Christi.
[22]Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino:
[23]quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus.
[24]Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
[25]Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
[26]ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,
[27]ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
[28]Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
[29]Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam:
[30]quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
[31]Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
[32]Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
[33]Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.
|