[1]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[2]Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.
[3]Hæc sunt autem quæ accipere debeatis: aurum, et argentum, et æs,
[4]hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
[5]et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim:
[6]oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:
[7]lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
[8]Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum:
[9]juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud:
[10]arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem.
[11]Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum:
[12]et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
[13]Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
[14]Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis:
[15]qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
[16]Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.
[17]Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.
[18]Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
[19]Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
[20]Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
[21]in qua pones testimonium quod dabo tibi.
[22]Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.
[23]Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
[24]Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum,
[25]et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam.
[26]Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.
[27]Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
[28]Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
[29]Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
[30]Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
[31]Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.
[32]Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
[33]Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili:
[34]in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.
[35]Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
[36]Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
[37]Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
[38]Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.
[39]Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
[40]Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
|