[1]Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
[2]Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære.
[3]Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis.
[4]Craticulamque in modum retis æneam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.
[5]Quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium.
[6]Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis:
[7]et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
[8]Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.
[9]Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
[10]Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.
[11]Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.
[12]In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.
[13]In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
[14]In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem:
[15]et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.
[16]In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.
[17]Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.
[18]In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit: fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.
[19]Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.
[20]Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
[21]in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.
|