|
[1]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[2]Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,
[3]et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
[4]ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,
[5]marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
[6]Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
[7]tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
[8]mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
[9]et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
[10]vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris:
[11]oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.
[12]Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
[13]Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
[14]Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
[15]Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
[16]Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
[17]inter me et filios Israël, signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
[18]Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.
|