|
[1]Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos: Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.
[2]Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.
[3]Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
[4]Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens:
[5]Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs,
[6]hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
[7]pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,
[8]et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
[9]lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
[10]Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit:
[11]tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases:
[12]arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur:
[13]mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus:
[14]candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium:
[15]altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi:
[16]altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim ejus:
[17]cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
[18]paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis:
[19]vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
[20]Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,
[21]obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
[22]viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
[23]Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,
[24]argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
[25]Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
[26]et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
[27]Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
[28]aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
[29]Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.
[30]Dixitque Moyses ad filios Israël: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,
[31]implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
[32]ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,
[33]sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,
[34]dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan:
[35]ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.
|