[1]Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus. [2]Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, [3]tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. [4]Unde artifices venire compulsi, [5]dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est. [6]Jussit ergo Moyses præconis voce cantari: Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, [7]eo quod oblata sufficerent et superabundarent. [8]Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita: [9]quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor; una mensura erat omnium cortinarum. [10]Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit. [11]Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter, [12]ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur. [13]Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. [14]Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi: [15]unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor: unius mensuræ erant omnia saga: [16]quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim. [17]Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur. [18]Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret. [19]Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis. [20]Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes. [21]Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. [22]Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis. [23]E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum, [24]cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur. [25]Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas, [26]cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas. [27]Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas, [28]et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro: [29]quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos: [30]ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. [31]Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi, [32]et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare. [33]Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. [34]Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit. [35]Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum: [36]et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis. [37]Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii: [38]et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top