[1]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[2]Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
[3]et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:
[4]et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
[5]et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
[6]et ante illud altare holocausti:
[7]labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
[8]Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
[9]Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur:
[10]altare holocausti et omnia vasa ejus,
[11]labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
[12]Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
[13]indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
[14]Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.
[15]Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
[16]Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
[17]et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
[18]Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
[19]Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
[20]Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
[21]ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.
[22]Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,
[23]locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.
[24]Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
[25]et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.
[26]Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
[27]et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
[28]Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
[29]Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
[30]cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
[31]Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,
[32]operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
[33]Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
[34]Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas:
[35]si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
[36]Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.
|