«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Reconstruction of Beza's Greek Textus-Receptus NT (1598)
Beza GNT
[1]Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. [No book]
[2]Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. [No book]
[3]Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum: [No book]
[4]sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. [No book]
[5]Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es. [No book]
[6]Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. [No book]
[7]Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum. [No book]
[8]Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore. [No book]
[9]Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est. [No book]
[10]Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. [No book]
[11]Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria. [No book]
[12]Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? [No book]
[13]Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? [No book]
[14]Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. [No book]
[15]Negabit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti. [No book]
[16]Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos. [No book]
[17]Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum: [No book]
[18]cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ? [No book]
[19]Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum. [No book]
[20]Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. [No book]
[21]Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam. [No book]
[22]Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino. [No book]
[23]Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio? [No book]
[24]si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? [No book]
[25]Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. [No book]
[26]Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. [No book]
[27]Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. [No book]
[28]Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. [No book]
[29]Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta. [No book]
[30]Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta. [No book]
[31]Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. [No book]
[32]Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem. [No book]
[33]Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Theodore Beza (1519–1605)
Source: www.hagiascriptura.com

See information...
Top