«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Works of Flavius Josephus
Josephus
[1]Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. [No book]
[2]Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. [No book]
[3]Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. [No book]
[4]Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran. [No book]
[5]Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus. [No book]
[6]Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. [No book]
[7]Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. [No book]
[8]Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. [No book]
[9]Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat. [No book]
[10]Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. [No book]
[11]Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, [No book]
[12]et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo. [No book]
[13]Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, [No book]
[14]respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, [No book]
[15]dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias. [No book]
[16]Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. [No book]
[17]Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu. [No book]
[18]Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. [No book]
[19]Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me. [No book]
[20]Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. [No book]
[21]Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. [No book]
[22]Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. [No book]
[23]Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum, [No book]
[24]dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: [No book]
[25]et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? [No book]
[26]Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. [No book]
[27]Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. [No book]
[28]Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem: [No book]
[29]cui pater servam Balam tradiderat. [No book]
[30]Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis. [No book]
[31]Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. [No book]
[32]Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus. [No book]
[33]Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon. [No book]
[34]Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi. [No book]
[35]Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Flavius Josephus
Translation: William Whiston, L.A. (1737)

See information...
Top