|
|
| [1]Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum: |
[No book] |
| [2]et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio: Liam vero, et filios ejus, in secundo loco: Rachel autem et Joseph novissimos. |
[No book] |
| [3]Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus. |
[No book] |
| [4]Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit. |
[No book] |
| [5]Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. |
[No book] |
| [6]Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt. |
[No book] |
| [7]Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. |
[No book] |
| [8]Dixitque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo. |
[No book] |
| [9]At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi. |
[No book] |
| [10]Dixitque Jacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius, |
[No book] |
| [11]et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens, |
[No book] |
| [12]ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui. |
[No book] |
| [13]Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. |
[No book] |
| [14]Præcedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir. |
[No book] |
| [15]Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi. |
[No book] |
| [16]Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir. |
[No book] |
| [17]Et Jacob venit in Socoth: ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula. |
[No book] |
| [18]Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ: et habitavit juxta oppidum. |
[No book] |
| [19]Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis. |
[No book] |
| [20]Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël. |
[No book] |