[1]Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, [2]de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis: et pascebantur in locis palustribus. [3]Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus: [4]devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, [5]rursum dormivit, et vidit alterum somnium: septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ: [6]aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur, [7]devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem, [8]et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. [9]Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum: [10]iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum: [11]ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum. [12]Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia, [13]audivimus quidquid postea rei probavit eventus; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce. [14]Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt: ac veste mutata obtulerunt ei. [15]Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quæ audivi te sapientissime conjicere. [16]Respondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. [17]Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis, [18]et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quæ in pastu paludis virecta carpebant. [19]Et ecce, has sequebantur aliæ septem boves, in tantum deformes et macilentæ, ut numquam tales in terra Ægypti viderim: [20]quæ, devoratis et consumptis prioribus, [21]nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, [22]vidi somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ. [23]Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula: [24]quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat. [25]Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni. [26]Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt. [27]Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis. [28]Qui hoc ordine complebuntur: [29]ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti, [30]quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram, [31]et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo. [32]Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. [33]Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti: [34]qui constituat præpositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, [35]qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus. [36]Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia. [37]Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus: [38]locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? [39]Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? [40]Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te præcedam. [41]Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram Ægypti. [42]Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. [43]Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. [44]Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti. [45]Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti [46](triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti. [47]Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti. [48]Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est. [49]Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet. [50]Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. [51]Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. [52]Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ. [53]Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Ægypto, [54]cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph: et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat. [55]Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite. [56]Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames. [57]Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et malum inopiæ temperarent.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top