|
|
| [1]Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. |
[No book] |
| [2]Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. |
[No book] |
| [3]Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universæ terræ. |
[No book] |
| [4]Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. |
[No book] |
| [5]Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus. |
[No book] |
| [6]Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram. |
[No book] |
| [7]Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. |
[No book] |
| [8]De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram, |
[No book] |
| [9]duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë. |
[No book] |
| [10]Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram. |
[No book] |
| [11]Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt: |
[No book] |
| [12]et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. |
[No book] |
| [13]In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam: |
[No book] |
| [14]ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres, |
[No book] |
| [15]ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. |
[No book] |
| [16]Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis. |
[No book] |
| [17]Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. |
[No book] |
| [18]Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas. |
[No book] |
| [19]Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. |
[No book] |
| [20]Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. |
[No book] |
| [21]Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines, |
[No book] |
| [22]et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. |
[No book] |
| [23]Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. |
[No book] |
| [24]Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus. |
[No book] |