[1]Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
[2]Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.
[3]Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
[4]Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
[5]Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
[6]Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
[7]Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
[8]Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo:
[9]Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:
[10]et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.
[11]Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
[12]Dixitque Deus: Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas:
[13]arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.
[14]Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus:
[15]et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat: et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.
[16]Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.
[17]Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
[18]Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
[19]Tres isti filii sunt Noë: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
[20]Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
[21]Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
[22]Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
[23]At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.
[24]Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,
[25]ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.
[26]Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.
[27]Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.
[28]Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.
[29]Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.
|