[1]Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere:
[2]alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati:
[3]sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
[4]Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
[5]Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:
[6]holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
[7]Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
[8]Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,
[9]tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.
[10]In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
[11]Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata:
[12]hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
[13]de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
[14]Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
[15]Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit:
[16]Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:
[17]et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
[18]Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.
[19]Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
[20]quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
[21]et sacerdotem magnum super domum Dei:
[22]accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
[23]teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
[24]et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:
[25]non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
[26]Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,
[27]terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
[28]Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:
[29]quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit?
[30]Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum.
[31]Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
[32]Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum:
[33]et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti.
[34]Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
[35]Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.
[36]Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
[37]Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
[38]Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.
[39]Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.
|