Hebrews
Heb
13
   
[1]Caritas fraternitatis maneat in vobis, [2]et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. [3]Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. [4]Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. [5]Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: [6]ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo. [7]Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. [8]Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula. [9]Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis. [10]Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. [11]Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. [12]Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. [13]Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. [14]Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. [15]Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. [16]Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. [17]Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. [18]Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. [19]Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. [20]Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum, [21]aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. [22]Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. [23]Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos. [24]Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. [25]Gratia cum omnibus vobis. Amen.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top