[1]Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum:
[2]qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
[3]Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
[4]Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.
[5]Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant:
[6]Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
[7]Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis,
[8]nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
[9]ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea
[10]quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
[11]sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
[12]Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo:
[13]sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
[14]Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.
[15]Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
[16]Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.
[17]Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto?
[18]Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt?
[19]Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
|