Hosea
Hos
14
   
[1]Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur ! [2]Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. [3]Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. [4]Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli. [5]Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis. [6]Ero quasi ros; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani. [7]Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. [8]Convertentur sedentes in umbra ejus; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea; memoriale ejus sicut vinum Libani. [9]Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est. [10]Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis; prævaricatores vero corruent in eis.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top