«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Aleppo Codex (~920)
Alep
[1]Noli lætari, Israël; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo; dilexisti mercedem super omnes areas tritici. [1]אל תשמח ישראל אל גיל כעמים כי זנית מעל אלהיך אהבת אתנן על כל גרנות דגן
[2]Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis: [2]גרן ויקב לא ירעם ותירוש יכחש בה
[3]non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit. [3]לא ישבו בארץ יהוה ושב אפרים מצרים ובאשור טמא יאכלו
[4]Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium; omnes qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animæ ipsorum: non intrabit in domum Domini. [4]לא יסכו ליהוה יין ולא יערבו לו־זבחיהם כלחם אונים להם כל אכליו יטמאו כי לחמם לנפשם לא יבוא בית יהוה
[5]Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini? [5]מה תעשו ליום מועד וליום חג יהוה
[6]Ecce enim profecti sunt a vastitate: Ægyptus congregabit eos; Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum. [6]כי הנה הלכו משד מצרים תקבצם מף תקברם מחמד לכספם קמוש יירשם חוח באהליהם
[7]Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudine amentiæ. [7]באו ימי הפקדה באו ימי השלם־ידעו ישראל אויל הנביא משגע איש הרוח־על רב עונך ורבה משטמה
[8]Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus; insania in domo Dei ejus. [8]צפה אפרים עם אלהי נביא פח יקוש על כל דרכיו־משטמה בבית אלהיו
[9]Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum. [9]העמיקו שחתו כימי הגבעה יזכור עונם יפקוד חטאותם
[10]Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt. [10]כענבים במדבר מצאתי ישראל־כבכורה בתאנה בראשיתה ראיתי אבותיכם המה באו בעל פעור וינזרו לבשת ויהיו שקוצים כאהבם
[11]Ephraim quasi avis avolavit; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu. [11]אפרים כעוף יתעופף כבודם מלדה ומבטן ומהריון
[12]Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus; sed et væ eis cum recessero ab eis ! [12]כי אם יגדלו את בניהם ושכלתים מאדם כי גם אוי להם בשורי מהם
[13]Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos. [13]אפרים כאשר ראיתי לצור שתולה בנוה ואפרים להוציא אל הרג בניו
[14]Da eis, Domine. Quid dabis eis? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia. [14]תן להם יהוה מה תתן תן להם רחם משכיל ושדים צמקים
[15]Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes. [15]כל רעתם בגלגל כי שם שנאתים על רע מעלליהם מביתי אגרשם לא אוסף אהבתם כל שריהם סררים
[16]Percussus est Ephraim; radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. [16]הכה אפרים־שרשם יבש פרי בלי [Q: בל] יעשון גם כי ילדון והמתי מחמדי בטנם
[17]Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus. [17]ימאסם אלהי כי לא שמעו לו ויהיו נדדים בגוים
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top