[1]Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. [2]Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci. [3]Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. [4]Emarcuit cor meum; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. [5]Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum. [6]Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. [7]Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu. [8]Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. [9]Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. [10]Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis. [11]Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? [12]Dixit custos: Venit mane et nox; si quæritis, quærite; convertimini, venite. [13]Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. [14]Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti. [15]A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii. [16]Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. [17]Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Israël locutus est.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top