[1]Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.
[2]Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet.
[3]Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc.
[4]Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
[5]Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.
[6]Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.
[7]Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde;
[8]cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
[9]Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam.
[10]Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.
[11]Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.
[12]Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
[13]Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.
[14]Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
[15]Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.
[16]A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
[17]Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.
[18]Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ.
[19]Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra;
[20]agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
[21]Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram;
[22]et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.
[23]Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.
|