[1]Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim malitiæ collectus est justus. [2]Veniat pax, requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua. [3]Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ. [4]Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax, [5]qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum; immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras? [6]In partibus torrentis pars tua, hæc est sors tua; et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor? [7]Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias. [8]Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum; et pepigisti cum eis fœdus; dilexisti stratum eorum manu aperta. [9]Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos. [10]In multitudine viæ tuæ laborasti; non dixisti: Quiescam. Vitam manus tuæ invenisti; propterea non rogasti. [11]Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es. [12]Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi. [13]Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. [14]Et dicam: Viam facite, præbete iter; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei. [15]Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus, in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. [16]Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam. [17]Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui. [18]Vias ejus vidi, et sanavi eum; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus. [19]Creavi fructum labiorum pacem; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum. [20]Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. [21]Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top