[1]Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens: [2]Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem: [3]et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem: et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni, quæso te Domine Deus meus, mihi viduæ. [4]Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti. [5]Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. [6]Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. [7]Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos. [8]Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos. [9]Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur, [10]et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi. [11]Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. [12]Fac Domine ut gladio proprio ejus superbia amputetur: [13]capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ. [14]Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum; et virtutem, ut evertam illum. [15]Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum. [16]Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. [17]Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem. [18]Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat: [19]et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top