[1]Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël.
[2]Hæc dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere quæ timent gentes,
[3]quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia:
[4]argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur:
[5]in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene.
[6]Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.
[7]Quis non timebit te, o rex gentium? Tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.
[8]Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est.
[9]Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus ærarii, hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum universa hæc.
[10]Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.
[11]Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt !
[12]Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos:
[13]ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ: fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.
[14]Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.
[15]Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suæ peribunt.
[16]Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi.
[17]Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in obsidione:
[18]quia hæc dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur.
[19]Væ mihi super contritione mea, pessima plaga mea: ego autem dixi: Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.
[20]Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt: filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.
[21]Quia stulte egerunt pastores, et Dominus non quæsierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.
[22]Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum.
[23]Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.
[24]Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.
[25]Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt, quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.
|