[1]Hæc dicit Dominus: Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc, [2]et dices: Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David: tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas. [3]Hæc dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. [4]Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus, reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi, et servi, et populus eorum. [5]Quod si non audieritis verba hæc: in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus hæc. [6]Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda: Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles ! [7]Et sanctificabo super te, interficientem virum, et arma ejus: et succident electas cedros tuas, et præcipitabunt in ignem. [8]Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi? [9]Et respondebunt: Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos et servierint eis. [10]Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suæ. [11]Quia hæc dicit Dominus ad Sellum, filium Josiæ, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto: Non revertetur huc amplius, [12]sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius. [13] qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non in judicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei: [14]qui dicit: Ædificabo mihi domum latam, et cœnacula spatiosa: qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide. [15]Numquid regnabis quoniam confers te cedro? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei? [16]Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum: numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus. [17]Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis. [18]Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda: Non plangent eum: Væ, frater ! et væ soror ! Non concrepabunt ei: Væ domine ! et væ inclyte ! [19]Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem. [20]Ascende Libanum, et clama: et in Basan da vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui. [21]Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti: Non audiam: hæc est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam. [22]Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt: et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua. [23]Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis? [24]Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias, filius Joakim, regis Juda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum, [25]et dabo te in manu quærentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldæorum: [26]et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini. [27]Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur. [28]Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? Quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt? [29]Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. [30]Hæc dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur: nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top