[1]Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna. [2]Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion. [3]Ad eam venient pastores et greges eorum, fixerunt in ea tentoria in circuitu, pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt. [4]Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: væ nobis, quia declinavit dies, quia longiores factæ sunt umbræ vesperi ! [5]Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus. [6]Quia hæc dicit Dominus exercituum: Cædite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Hæc est civitas visitationis, omnis calumnia in medio ejus. [7]Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidum fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. [8]Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem. [9]Hæc dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum. [10]Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? Ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. [11]Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: vir enim cum muliere capietur, senex cum pleno dierum. [12]Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus: [13]a minore quippe usque ad majorem, omnes avaritiæ student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. [14]Et curabunt contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax ! et non erat pax. [15]Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. [16]Hæc dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus. [17]Et constitui super vos speculatores: audite vocem tubæ. Et dixerunt: Non audiemus. [18]Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis. [19]Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus, quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt. [20]Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi. [21]Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas: et ruent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus peribunt. [22]Hæc dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ. [23]Sagittam et scutum arripiet: crudelis est et non miserebitur: vox ejus quasi mare sonabit: et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium adversum te, filia Sion. [24]Audivimus famam ejus, dissolutæ sunt manus nostræ: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem. [25]Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu. [26]Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos. [27]Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum. [28]Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum: universi corrupta sunt. [29]Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum: frustra conflavit conflator, malitiæ enim eorum non sunt consumptæ. [30]Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top