[1]Respondens autem Job, dixit:
[2]Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?
[3]Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat?
[4]Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim justi simplicitas.
[5]Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
[6]Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
[7]Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
[8]Loquere terræ, et respondebit tibi; et narrabunt pisces maris.
[9]Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
[10]In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.
[11]Nonne auris verba dijudicat? Et fauces comedentis, saporem?
[12]In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
[13]Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.
[14]Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
[15]Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram.
[16]Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
[17]Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.
[18]Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.
[19]Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat;
[20]commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
[21]Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.
[22]Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
[23]Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
[24]Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium.
[25]Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.
|