[1]Homo, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
[2]Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
[3]Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium?
[4]Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?
[5]Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.
[6]Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
[7]Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.
[8]Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
[9]ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
[10]Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est?
[11]Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat:
[12]sic homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
[13]Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?
[14]Putasne, mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
[15]Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.
[16]Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis.
[17]Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
[18]Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo:
[19]lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes.
[20]Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum.
[21]Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.
[22]Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.
|