[1]Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum. [2]Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. [3]Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. [4]Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur. [5]Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient. [6]Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. [7]Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. [8]Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur. [9]Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. [10]Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. [11]Dies mei transierunt: cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. [12]Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. [13]Si sustinuero, infernus domus mea est: et in tenebris stravi lectulum meum. [14]Putredini dixi: Pater meus es: mater mea, et soror mea, vermibus. [15]Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat? [16]In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mihi?
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top