[1]Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, [2]et locutus est: [3]Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo ! [4]Dies ille vertatur in tenebras; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. [5]Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. [6]Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. [7]Sit nox illa solitaria, nec laude digna. [8]Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. [9]Obtenebrentur stellæ caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ. [10]Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. [11]Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii? [12]Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus? [13]Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem [14]cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines; [15]aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento; [16]aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. [17]Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. [18]Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. [19]Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. [20]Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt? [21]Qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum; [22]gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum? [23]Viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris? [24]Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus; [25]quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. [26]Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? Et venit super me indignatio.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top