[1]Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. [2]Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis? [3]Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam? [4]Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? [5]Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, [6]appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. [7]Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula, [8]seram, et alium comedat, et progenies mea eradicetur. [9]Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, [10]scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii. [11]Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. [12]Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. [13]Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me: [14]quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi? [15]Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est? et formavit me in vulva unus? [16]Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci: [17]si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea [18](quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum): [19]si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem: [20]si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est: [21]si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem, [22]humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. [23]Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. [24]Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea: [25]si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea: [26]si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, [27]et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo: [28]quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. [29]Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum: [30]non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus. [31]Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? [32]Foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit. [33]Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam: [34]si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium. [35]Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, [36]ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi? [37]Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. [38]Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent: [39]si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi: [40]pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Job.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top